Belle Arti
Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
 
< Prec.   Pros. >

maratona16.png  facebook  

Advertisement

                                                             facebook-g.jpg

 

Advertisement
       
 
© 2017 Cimamusic Arteducazione PI 09512041006 s.leg. v. mezzacosta 9, castelnuovo di porto - s.ass. ARTIPELAGO - v. roma 32, castelnuovo di porto - 069079728
Joomla! un software libero rilasciato sotto licenza GNU/GPL.